Illud nulli dubium esse crediderim,
proximos ductus...maxime custodiendos, quoniam et amplissimi operis sunt et plures aquas
singuli sustinent. Quos si necesse fuerit interrumpere, maiorem partem
aquarum urbis destituent.(Sextus Iulius Frontinus, De aquae ductuII,124)
Postquam nauis ad ostium amnis Tiberini accessit, (...) deam accepit extulitque in terram. Matronae primores ciuitatis (...) per manus,
succedentes deinde aliae aliis, omni obuiam effusa ciuitate, turibulis
ante ianuas positis qua praeferebatur atque accenso ture precantibus ut
uolens propitiaque urbem Romanam iniret, in aedemVictoriae quae est in
Palatio pertulere deam pridie idus Aprile... (T.Livius Patavinus, Ab Urbe conditaXXIX, 14)
pr.Non.Apr., anno CMXLI A.V.C. Ex duobus liberis, quos Septimius Severus reliquit Getam et Bassianum, quorum unum Antoninum exercitus alterum pater dixit, Geta hostis est iudicatus, Bassianus autem obtinuit imperium. (Historia Augusta, Antoninus CaracallaI, 1)