dilluns, 26 de març de 2012

Tenedos



 
Est in conspectu Tenedos, notissima fama
insula, dives opum, Priami dum regna manebant,
nunc tantum sinus et statio male fida carinis:
huc se provecti deserto in litore condunt.
(P.Vergilius Maro, Aeneis, II, 21-24)

divendres, 16 de març de 2012

Fons Bandusiae


O fons Bandusiae splendidior uitro,
dulci digne mero non sine floribus,
(...)

Te flagrantis atrox hora Caniculae
nescit tangere, tu frigus amabile
fessis uomere tauris
praebes et pecori uago.

Fies nobilium tu quoque fontium
me dicente cauis impositam ilicem
saxis, unde loquaces
lymphae desiliunt tuae.

(Q.Horatius Flaccus, Carmina III,13)

dimarts, 6 de març de 2012

Rubico, finis Galliae


An ille id faciat quod paulo ante decretum est, ut exercitum citra flumen Rubiconem, qui finis est Galliae, educeret, dum ne propius urbem Romam cc milia admoveret? huic denuntiationi ille pareat, ille se fluvio Rubicone et cc milibus circumscriptum esse patiatur? Non is est Antonius.
(M.T.Cicero, Philippicae VI,5)