divendres, 26 d’abril de 2013

Durum aequor

Photo by tooth fairy:-) (2007)
Quid loquar, ut uincti concrescant frigore riui, 
deque lacu fragiles effodiantur aquae?
(...)
Vidimus ingentem glacie consistere pontum,
lubricaque inmotas testa premebat aquas.
Nec uidisse sat est. Durum calcauimus aequor,
undaque non udo sub pede summa fuit.
(P.Ovidius Naso, Tristia III, 10, vv.25-40) 


dijous, 18 d’abril de 2013

Duplex numerus


Priori Remo augurium venisse fertur, sex voltures; iamque nuntiato augurio cum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque regem sua multitudo consalutauerat: tempore illi praecepto, at hi numero auium regnum trahebant. Inde cum altercatione congressi certamine irarum ad caedem vertuntur; ibi in turba ictus Remus cecidit...Ita solus potitus imperio Romulus; condita urbs conditoris nomine appellata. (T.Livius, Ab Urbe condita I, 7)

dijous, 11 d’abril de 2013

Munditiis capimur

Photo from Grupo Bona Dea

Munditiis capimur: non sint sine lege capilli:
admotae formam dantque negantque manus.
Nec genus ornatus unum est: quod quamque decebit
eligat, et speculum consulate ante suum. 


divendres, 5 d’abril de 2013

Praecipua cenationum


In ceteris partibus cuncta auro lita, distincta gemmis unionumque conchis erant; cenationes laqueatae tabulis eburneis versatilibus, ut flores, fistulatis, ut unguenta desuper spargerentur; praecipua cenationum rotunda, quae perpetuo diebus ac noctibus vice mundi circumageretur (G.Suetonius Tranquillus, Nero XXXI, 2)