divendres, 26 de juliol de 2013

Aggerem apparare


Castris ad eam partem oppidi positis, Caesar, quae intermissa a flumine et a paludibus aditum --ut supra diximus-- angustum habebat, aggerem apparare, vineas agere, turres duas constituere coepit: nam circumvallare loci natura prohibebat. (Caes. De Bello Gallico VII, 17, 1)


dijous, 18 de juliol de 2013

Vade incultus

Foto publicada per LOH
Parue —nec inuideo— sine me, liber, ibis in urbem:
ei mihi, quod domino non licet ire tuo! 

uade, sed incultus, qualem decet exulis esse; 
     infelix habitum temporis huius habe. 
nec te purpureo uelent uaccinia fuco— 
     non est conueniens luctibus ille color— 
nec titulus minio, nec cedro charta notetur, 
     candida nec nigra cornua fronte geras. 
felices ornent haec instrumenta libellos: 
     fortunae memorem te decet esse meae. 
nec fragili geminae poliantur pumice frontes, 
     hirsutus sparsis ut uideare comis. 


divendres, 12 de juliol de 2013

Caerimonia deorum

Reconstruction by artist M.A. Ludwig
De eius ac patris sui utraque origine sic refert Caesar:
“Amitae meae Iuliae maternum genus ab regibus ortum, paternum cum diis inmortalibus coniunctum est. nam ab Anco Marcio sunt Marcii Reges, quo nomine fuit mater; a Venere Iulii, cuius gentis familia est nostra. est ergo in genere et sanctitas regum, qui plurimum inter homines pollent, et caerimonia deorum, quorum ipsi in potestate sunt reges.” (C.Suetonius Tranquillus, Divus Iulius 6,1)