dijous, 27 de març de 2014

Magna dea

"Dea, magna dea, Cybebe, dea domina Dindymi,
procul a mea tuos sit furor omnis, era, domo:
alios age incitatos, alios age rabidos."


dijous, 20 de març de 2014

Inicere flammae


a.d.XIII Kal.Apr., anno DCCVIIII A.V.C.

Lectum Caesaris pro rostris in forum magistratus et honoribus functi detulerunt. Quem cum pars in Capitolini Iovis cella cremare pars in curia Pompei destinaret, repente duo quidam gladiis succincti ac bina iacula gestantes ardentibus cereis succenderunt confestimque circumstantium turba virgulta arida et cum subselliis tribunalia, quicquid praeterea ad donum aderat, congessit. Deinde...iniecere flammae...veteranorum militum legionarii arma sua, quibus exculti funus celebrabant; matronae etiam pleraeque ornamenta sua, quae gerebant, et liberorum bullas atque praetextas.(G.Suetonius Tranquillus, Divus Iulius, 84)

dissabte, 15 de març de 2014

Ista quidem vis est!


Id.Mart. anno DCCVIIII A.V.C.
Deinde Caesarem clamantem: 'ista quidem vis est!' alter e Cascis aversum vulnerat paulum infra iugulum. Caesar Cascae brachium arreptum graphio traiecit conatusque prosilire alio vulnere tardatus est... (C.Suetonius TranquillusDivus Iulius 82)

divendres, 7 de març de 2014

Carthaginem ventum

Photo from Project Via Scipionis

In Hispania principio ueris P.Scipio...Carthaginem Nouam interim oppugnare statuit.. Nemo omnium quo iretur sciebat praeter C.Laelium. Is classe circummissus ita moderari cursum nauium iussus erat ut eodem tempore Scipio ab terra exercitum ostenderet et classis portum intraret. Septimo die ab Hibero Carthaginem uentum est simul terra marique. (T.Livius Ab Urbe condita XXVI, 41-42)