dissabte, 18 d’abril de 2015

Plures aquas


Illud nulli dubium esse crediderim, proximos ductus...maxime custodiendos, quoniam et amplissimi operis sunt et plures aquas singuli sustinent. Quos si necesse fuerit interrumpere, maiorem partem aquarum urbis destituent.(Sextus Iulius Frontinus, De aquae ductu II,124)

diumenge, 12 d’abril de 2015

Deam accepit

Postquam nauis ad ostium amnis Tiberini accessit, (...) deam accepit extulitque in terram. Matronae primores ciuitatis (...) per manus, succedentes deinde aliae aliis, omni obuiam effusa ciuitate, turibulis ante ianuas positis qua praeferebatur atque accenso ture precantibus ut uolens propitiaque urbem Romanam iniret, in aedem Victoriae quae est in Palatio pertulere deam pridie idus Aprile... (T.Livius Patavinus, Ab Urbe condita XXIX, 14)


dissabte, 4 d’abril de 2015

Obtinuit imperium

  

pr.Non.Apr., anno CMXLI A.V.C.
Ex duobus liberis, quos Septimius Severus reliquit Getam et Bassianum, quorum unum Antoninum exercitus alterum pater dixit, Geta hostis est iudicatus, Bassianus autem obtinuit imperium. (Historia Augusta, Antoninus Caracalla I, 1)